Hľadaný výraz: Mk 16,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum. 2 Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. 3 Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”. 4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. 5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6 Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. 7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”. 8 Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.

1

mail   print   facebook   twitter